DISSERTATIO
DE

CANALIBUS ET CATARRACTIS IN SVE-
CIA GENERATIM, SPECIATIM VERO
STRÖMSHOLMENSIBUS,


QUAM
CONS. AMPLISS. FACULT. PHILOS. UPS.
PRÆSIDE
MAG. ERIC. M. FANT
,
HIST. PROF. REG. ET ORD. SOC. REG. SCIENT. UPS. ET ACAD.
REG. LITT. HUM. ANTIQU. ET HIST. STOCKH. MEMBRO.
PRO GRADU
P. P.
MAGNUS SCHENSTRÖM
,
VESTMANNUS.
IN AUDIT. GUST. MAJ. D. XXXI MAJ. MDCCXCVII.
H. A. M. S.


UPSALIÆ,
Litteris Joh. Fr. Edman, Reg. Acad. Typogr.


DE CANALIBUS ET CATARRACTIS IN SVECIA GENERATIM, SPECIATIM VERO STRÖMSHOLMENSIBUS.


In institutis & artibus aliarum gentium ad nostram patriam applicandis multa cautione opus est, ex diversa cœli solique indole petenda. Quot incolas alere possit terra Svio Gothica, ex instituta ejusdem cum Anglia Galliaque comparatione, vulgo quidem confici solet atque determinari; sed in censum non veniunt innumera montibus paludibusque in Svecia obsita loca, quæ culturam vix admittunt longiorque frigoris mora, quæ majorem alimentorum copiam atque nutriendi vim requirit. Hoc aut multum fallimur, aut valebit etiam de aperiunda per canales & fluvios apud nos navigatione; utpote quæ meridionalibus in plagis, sub quibus aquæ gelu non constringuntur, proficuæ atque faciles esse possunt; frigida autem sub arcto haud æque bene procedunt. Planities aliarum regionum efficit, ut sine gravioribus impensis multoque labore ejusmodi transitus aperiri possint; nostris vero in oris, quæ a mari in altitudinem continue assurgunt, præruptæ atque frequentes catarractæ largos, ut navigabiles reddantur, sumtus postulant. Accedit, quod eo anni tempore, quo per per aquas transire licet, aliis negotiis occupentur incolæ; quod ad portus maritimos jam tum devectas oporteat esse merces, cum primum per canales possunt transportari, aliaque plurima, quæ attentionem merentur. Interim tamen nec hanc neglectam fuisse apud nos œconomiæ publicæ partem, documento sunt plures, qui vel incepti, vel saltim propositi fuere, canales, quorum brevem in præsenti opella recensionem sistere nobis proposuimus.

§. 1.

Antiquissimus Canalis in Svecia est Catarracta suburbii Meridionalis Stockholmiæ, si fides habenda Sturlonidi, in historia R. Olavi Sancti ex editione Peringsköldii p. 378 ita disserenti:

Per fretum Stocksundense in lacum Mælerum penetraverat Olaus; Svionum autem Rex catenas ferreas super hoc fretum extendit, dispositis etiam ibidem militibus præsidiariis ad partem meriodionalem & in castello ad orientem ripam sito; fossam vero per istmum Agnafit perduxit viamque ad mare sibi aperuit. Perforato hoc ostio & flumine a Mælero vehementius invehente Olavus in mare incolumis evasit.

Hoc fretum postea cognominatum est Konungssund, quod majoribus navigiis navigabile non est, nisi quam maxime inundantibus aquis. Quis autem hoc emissarium primus ponte aquarumque repagulis instruxerit, adeo nos latet, ut ex omnibus, qui de urbe metropoli scripserint, qui hujus rei meminerit, inveniamus neminem, præterquam quod primus arcis urbisque Stockholmensis Gubernator Supremus Claudius Fleming has instruxisse catarractas memoretur. v. Stiernman Höfd. Minne p. 55. Sequiori ævo cura immortalis Polhemii hoc opus non tam refectum est, quam de integro instauratum, de quo legi meretur Memoria Polhemii a Sam. Klingenstierna p. 26.

§. 2.

Proximus huic ætate est canalis ad Telgam meridionalem, quem Engelbertum, libertatis Sveciæ vindicem, an. 1435 pro navibus reducendis fodi fecisse, auctor est Ericus Olai, Hist. Svio-G. Ed. Messenii, p. 318. Ulnas 1590 longitudine continens, Mælerum lacum cum mari facile conjungere posset. Integer tum mille orgyas complecteretur & una tantum opus haberet catarracta. Inceptum est etjam hoc opus an. 1780, cum aquæ Mæleri præter solitum exuberarent, inter Mælerum & lacum Maren; inde tamen in mare postea non fuit continuatum. Facile autem, si perficeretur, minora navigia a Mælero prope Telgam australem in mare possent transire. Tuneld Geogr. Ed. novissima T. 2. p. 52. 53. Quod autem ille adfert p. 48. de canali inter urbes Sudermanniæ Eskilstunam & Torshällam, Hjälmarum & Mælerum lacus juncturo; nos quidem in dubium vocamus, nisi hoc nomine insigniatur fossa prope Torshällam, qua majores catarractas, sed frustra, conati sunt nautæ evitare.

§. 3.

Mature admodum in patria cogitatum fuisse de aperienda mare inter atque lacum Venerum navigatione, documento sunt litteræ Episcopi Lincopensis, Johannis Brask ad Dom. Turonem Joannis an. 1526. editæ, in actis Bibliothecæ Lincopensis P. I. p. 191. ubi ita ille ratiocinatur: Item tycker oss väl vara om Lödesjö, och är ingen del, där vi bättre kunna möta de Lybska med. Gud gifve, de vore så befäste, at de kunde försvara sig för en skalkehop. Sker det så, då skall vara vårt fulla råd, at upp skall skäras emellan Wätter och Wänner för forlön och Köpmansgods skull, sedan blifver Sverige väl vid magt näst Guds hjelp, så at Öresund och Wändiske städer kunna oss icke tränga. Has litteras ab Erico Benzelio Jun. affini suo Emanueli Svedenborg datas & ab illo monstratas Regi Carolo XII, an. 1716 Londini Gothorum degenti, ansam dedisse catarractis Trollhättensibus ipse testatur Benzelius.

Imperante R. Erico XIV etjam motam fuisse de hac navigatione quæstionem, testatur Tegel in ejus Historia, Ed. Stiernmann. p. II. ita disserens: Efter de Rewelske befrugtade sig för Konungen i Danmark, at han skulle vara dem afgundstig; för det de hade gått K. Eric tilhanda, och för den skull vilja sluta sundet til, och förhindra dem Westverska seglation, så gaf Konuugen [sic] dem sådana förtröstning före, at han tröstade väl sina råd, uprätta en handel här i Sverige, som väl skulle vara så nyttig och profitlig, både för dem och de Svenska, som den de då hade genom sundet, och skulle man endock med mindre farlighet och bekostnad, deslikes och för ringare köp bekomma både salt och annat mer hvad man ifrån Westvart plägar föra, om man icke drogo den långa väg omkring, hvilket i så måtto kunde ske, at när den genväg komme på gång emellan Stockholm och Elfsborg är, då kunde man skeppa sitt gods igenom Mälaren opp til Arboga, sedan igenom Jälmer åt Örebro, där kunde man låta föra det utöfver Littustigen och in i Wänner, sedan fram til Elfsborg. Cfr. Lönboms Uplysningar i Svenska Hist. P. II. p. 58. ubi de legatione an, 1580 R. Johannis III ad Ducem Sudermanniæ Carolum inter alia hunc in modum disseritur: Til det sista blef H.F.N. tilkänna gifvit om det nederlag, som de Westfarer hafva tilbudit sig at vilja hafva i Nylösa och at H.K.M. desslikes H.F.N. samt alle undersåtarne här i riket kunna med små skepp och skutor föra deras varor igenom sundet til Elfsborg, hvad som icke kunde framfordras ifrån Brette öfver Edet och så neder åt Elfven och i så måtte hafva der fast bättre köp, än i de Östersjö städer, sådant förslag syntes H.F.N. icke oråd vara om det eljest kunde något vist ställas i värket, hvilket och kunde vara Riket til en profit, och rådde och begärade hvad heller denna handel med Holländare kunde för sig gå eller icke, at K.M. ville så förordna låta, meniga riket til gagn och goda, at hela Wästergöthland och Dahl eller och til det minsta de näst omliggande Härader utmed Elfven måtte i sommar väl bygga och broa den ena mil väg, som är emellan Åkerström och Brätte, at man kunde der framfordra gods och vagnar och kärror för en skälig hyra och lega, som härtil skedt är. Cum an. 1640 Hollandorum Legati de fœdere cum Svecia Holmiæ agerent, vectigali Öresundico declinando proponebant, num forte per lacus & flumina Sveciæ Gothoburgum usque iter navibus inveniri posset; id vero tum naturæ locorum repugnare responsum est. Pufendorf de rebus Svecicis p. 429. Itaque sepositum est hoc institutum, usquedum, ut supra monuimus, a R. Carolo XII excitabatur magnoque Polhemii ingenio committebatur exsequendum. Mortuo autem Rege an. 1718 per XXX annos cessavit usque ad annum 1748, quo adhuc in vivis Polhemius, senio tamen consectus, operam & consilia sua rei agendæ commodavit. Quæ ejus dein fuerint fata, ex oratione aulæ Regiæ Mareschalli Joh. Jennings, coram Regia Scientiarum Academia habita, facile est colligere.

§. 4.

Ut hic Canalis nondum ad finem perductus est; ita plures in patria fuere propositi, quos multo minores progressus fecisse constat. In Comitiis Stockholmensibus an. 1741 de aperiendo transitu inter mare Balticum & lacum Wäter cogitata sua protulit Episcopus Lincopensis And. Ol. Rhyzelius, quem ante CXXX annos meditatum fuisse Johannem Ostrogothiæ Ducem perhibuit. Edita sunt a Cel. Görvell in Mercurio Svetico 1757 p. 7. Canalem inter lacum Wänner & urbem Wermelandiæ Philipstad an. 1780 Dissertatione Academica proposuit Johannes Henr. de Geyerstam, quem tamen ne tentatum quidem fuisse novimus. In Finlandia duo propositi fuere Canales: alter e lacu Pejäne per præsecturas Tavastehus & Björneborg ad urbem Björneborg sinui Bothnico adjacentem; alter ab urbe Tavastehus ad urbem Helsingforss in sinu Fennico. Ille per canalem & catarractas Rikalenses LII majores minoresve aquarum lapsus æquandos haberet; hic XLVIII Catarractas intra XII milliarium spatium requireret. Cfr. Gadds undersökning i hvad mån nya navigations leder och köpingar i Finland äro nödiga, Åbo 1785. Fossa Arbogensis, quæ Hielmerum cum Mælero jungit, ad obitum R. Gustavi Adolphi XII catarractis erat instructa, per quas navigia Orebroa deducebantur. Imperante vero Carolo XI numerus illarum ad IX reducebatur totumque opus perfectum ab an. 1691 ad 1701, nostris temporibus anno 1776 renovatum sub auspiciis Augustiss. Regis Gustavi III, cura & labore Ampl. Directoris Ulfström Cfr. Hülphers om Städerna i Westmanland, p. 45. Bagges beskrifning om Örebro p 301. sequ. Cum aurem altitudo catarractarum Trollhättensium ad 66 ulnas & IX pollices ascendat, Arbogenses autem ad ulnas 41; Strömsholmenses, quarum nos in præsenti meditamur descriptionem, 160 ulnas complectuntur. Earum vero Historiam, ut pluribus innotescat, patria lingua animus est subjungere.


Magnus Schenström: Dissertatio de canalibus et catarractis in svecia generatim, speciatim vero Strömsholmensibus.
Joh. Fr. Edman, Upsala, 1797.


Transcribed by Lars Bruzelius.


The Maritime History Virtual Archives | Maritime history | Search.

Copyright © 2006 Lars Bruzelius.